Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.28a.1 Cic. Fam. 13.29.1 (English) >>Cic. Fam. 13.29.5

Scr. Romae vel ex. a. 707 (47) vel in. a. 708 (46). M. CICERO L. PLANCO S. 13.29.1 non dubito quin scias in iis necessariis, qui tibi a patre relicti sunt, me tibi esse vel coniunctissimum non iis modo causis, quae speciem habent magnae coniunctionis, sed iis etiam, quae familiaritate et consuetudine tenentur, quam scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse. ab his initiis noster in te amor profectus auxit paternam necessitudinem, et eo magis, quod intellexi, ut primum per aetatem iudicium facere potueris quanti quisque tibi faciendus esset, me a te in primis coeptum esse observari, coli, diligi. accedebat non mediocre vinculum cum studio. rum, quod ipsum est per se grave, tum eorum studiorum earumque artium, quae per se ipsae eos qui voluntate eadem sunt etiam familiaritate devinciunt.

13.29.2 exspectare te arbitror haec tam longe repetita principia quo spectent. id primum ergo habeto, non sine magna iustaque causa hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor familiarissime. notae tibi sunt varietates meorum temporum. in omni genere et honorum et laborum meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C. Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae. 13.29.3 huius propinquus fuit T. Antistius. qui cum sorte quaestor Macedoniam obtineret neque ei successum esset, Pompeius in eam provinciam cum exercitu venit. facere Antistius nihil potuit ; nam si potuisset, nihil ei fuisset antiquius quam ad Capitonem, quem ut parentem diligebat, reverti, praesertim <cum> sciret quanti is Caesarem faceret semperque fecisset. sed oppressus tantum attigit negoti quantum recusare non potuit.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.28a.1 Cic. Fam. 13.29.1 (English) >>Cic. Fam. 13.29.5

Powered by PhiloLogic